Latin
29
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 29
Unproofread scanNot analysed yet
Enimverò si ture privatus homo nec alioquin obnoxius, &solâ rei pulchritudine accensus, ita me comparaverim, ut scientias istas qualicunque studio meo vobis exoptaverim summopere commendatas, non est quòd nunc ambigatis pro ratione publici muneris, &sanctiori vinculo constrictum, iis pro tenui facultate mea promovendis acriùs incubiturum, quando nimirum quò tum provendebam animo, eò jam propellar officio. Quod autem à me jam leges districtè postulant, id quovis injussu praestare quàm liberrimè semper fui paratissimus, ad familiares vos congressus ut non modò promptè admitterem, verùm ultrò cupidè invitarem; utque non semel tantùm vel bis qualibet septimanâ cubiculi fores aperirem, sed vel intimi cordis indies penetralia recluderem, &patulum adituris pectus exhiberem. Quin accedite sultis jugiter, adolescentes studiosi, nullo metu conibiti, nullo pudore retardati; quod iure vestro potestis, &me facietis haud invito, imo adlubescente gaudenteque, consilium audacter ex petite, exigite, pracipite &imperate, jussis utique vestris non aversum me vel refractarium, sed officiosum atque morigerum percepturi. Siqua vos studit Mathematici salebrosum iter ingredientes obstacula praepediant, difficultates avertant, dubia remorentur facite me, obtestor, participem, illud omne (quousque vel usu valeo vel industriâ consequi possum) quicquid est offensionis submoturum.