Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quo casu sibi Mens quasi magistrae defungitur officio, seipsam erudiens, ac instituens. Haec autem cognitionem adipiscendi ratio cùm hisce scientiis praecipue congruat (quippe quae sint ut ipsius Procli verbis utar, κινητικαὶ τῆς γνώσεως, καὶ ἐγερτικαὶ τῆς νοίσεως, καὶ καθαρτικαὶ τῆς διανοίας, καὶ ἐκραντικαὶ τῶν κατʼ οὐσίαν ἡμῖν ὑπαρχόντων εἰδῶν, λήθης τε καὶ ἀγνοιας ἀφαιρετικαὶ, καὶ ἀπολυπικαὶ τῶν ἐκ τῆς ἀλογίας δεσμεν; hoc est, rerum notitiam promoveant, contemplationem exuscitent, rationem expurgent, insitas species eliciant, oblivionem ac inscitiam amoveant, errorisque vincula dissolvant) &cum haec animadverterent Pythagorei, qui hasce scientias vel invenerint primi, vel imprimis excoluerint, idcircò Μαθηματικῶν ἐπιστημε Illis nomen indiderunt, propter modum scilicet illas inveniendi, &acquirendi disciplinae titulo dignissimum. Ita ferè Proclus, equidem subtiliter, &ingeniosè.