Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 44
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm elegantiùs forsan conficta, quàm veriùs adserta sunt haec omnia. Nec enim hoc vocabulum (ut nec alia pleraque) tam argutâ ratione conquisitum, quàm ex communi usu, probabili causâ nixo, depromptum videtur. Itaque sic dictas potiùs arbitror has scientias, quia cùm Graeci primitus inciperent ad artium fludia animam appellere, solae hae in Scholis traderentur, quum nec dum aliae inventae essent artes, quas ediscerent pueri. Hisce solis, inquam, artibus incubuerunt, nec aliud quid illis innotuit sciendum, exceptâ philosophiâ, quae non tam discebatur à pueris, quam à senibus anxiè quaerebatur, (nec enim primis istis seculis inter eos, qui ad eruditionis qualemcunque gradum adspirarent, fere repertus est quisquam arrogans adeò, ut sapientiae se Magis strum auderet profiteri, quique id primò videntur ausi circumforanei isti Sophistae justas ideò Socrati poenas dederunt. )Artes autem aliae scribendi, dicendi, disserendi posteriore temporis decursu subnatae sunt: Et quidem scribendi ars (Grammaticam intelligo) à plerisque ad ipsum Aristotelem refertur authorem; saltem circa illius tempora sumpsisse videtur initium; quod enim apud Platonem in Philebo γραμματικῆς τέχνης succurrat mentio à Theuth Aegyptio repertae, id de literarum solummodo descriptione ac usu (utili sanè cum primis, &mirabili artificio) dictum accipio, neutiquam verò de praeceptis Grammaticis in artis formam concinnatis, de qua nihil fere quicquam, opinor, Platoni suboluit.