Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 45
Unproofread scanNot analysed yet
Artem verò dicendi (seu Rhetoricen) à Siculis duobus Corace, &Tisia, tantillo ante Platonem tempore, scriptis coeptam consignari ex Aristotele denarrat Cicero; qui tamen ipsi non nisi quaedam exilia adumbrasse videntur istius artis rudimenta; id quod ipse subinnuit Aristoteles sub finem libri de Sophisticis Elenchis; de illis verba faciens: Οἱ τὰς ἀρχὰς εὑρόντες (inquit) παντελῶς ἐπὶ μικρόν τι προήγαγον. Disserendi demum ars (Dialectice) ab Eleate Zenone, Socratis contemporaneo ac congerrone, qualecunque (sicuti perhibent) principium sortita, vix tandem Aristotelis operâ (nobis ipse author est) in artis methodum excrevit: Saltem à Pythagoreis &aliis plerisque Platonis antecessoribus philosophis penitus ignoratam &intactam exertè contestatur idem Aristoteles: Οἱ γὰ πρότεροι (inquit, hoc est Platone antiquiores) διαλεκτικῆς οὐ μετεῖχον. Scilicet in illa studiorum infantia nondum adoleverant artes istae populares: Nondum venerat illis in mentem è praeceptis hauriri posse vel peritè scriptitandi, vel eloquendi facundè, vel argute disputandi facultates; quas fortè vel naturâ cuique putabant insitas, vel è quotidiano faciliùs usu, quàm ex operosa institutione crederent comparari; nec opinione suâ multùm deceptos ipsa fermè coarguit experientia. Omne igitur studium primis istis seculis circa haec duo occupatum est, Mathemata scilicet &Philosophiam, quorum illa solebant in scholis à peritioribus Magistris tenerae aetati instillari, haec provectiorum in suis recessibus contemplationem exercebat; illa ad hanc praeparabant animos, &viam muniebant. Quo spectare potest, quòd Laertius à Pythagora triplicem memorat conscriptum commentarium, institutivum, civilem, naturalem (γέγραπται, inquit, τὰ Ευθαγόρᾳ συγγράμματα γ, παιδευτικὸν, σολεπικὸν, φυσικὴν) quo scilicet trino commentario universa temporum istorum doctrina comprehensa videtur: nec ferè dubium est, quin ποι δυπικὸν idem designaverit quod μαθεμαπικὸν; quà scilicet institutione praevia ad utramque philosophiae partem, civilem &naturalem, aditum praestruebat ille primus (certe tum primarius) antistes Sapientiae.