Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 48
Unproofread scanNot analysed yet
Simili planè jure, Serpentes avibus geminentur, tigribus agni Seneca in ἀποκολοκυντώσει Claudiana: Patere Mathematicos aliquando verum dicere (genuini Mathematici, &σα, nunquam non verum dicunt) qui illum ex quo princeps factus est omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Sed hujusmodi penes Suetonium, Tacitum, aliosque illius aevi degeneres historicos, sexcenta succurrunt exempla; unde Gellius: Vulgus autem quos gentilitio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, Mathematicos dicit. Quae vocabuli nobilissimas &honestissimas disciplinas designantis improba profanatio temporum istorum in extremam barbariem impetu citato delabentium crassam demonstrat inscitiam: Siquidem confusio nominum nunquam non rerum arguit imperitiam. At meliori aevo, cùm apud Quirites plus vigeret eruditio meliùs audiebant Mathematici, quos ab ista faece circulatorum sibi futurorum praescientiam arrogante solicitè dirimit Cicero: Num, ait, censes eos, qui divinare dicuntur, posse respondere Sol majorne quàm Terra sit; an tantus quantus videatur; Lunaque suo lumine an Solis utatur? &c. Sunt enim ea Mathematicorum, non Ariosorum: Dignum hercle Cicerone judicium, –dignum sapiente, honoque. Sed de nomine satis dictum superque; ne philologum potiùs agere videar, quàm Maiterumque antiquo me incluthematicum, dere Indo. Igitur Ad rem veniamus, &de Matheseos proximè dispiciamus Objecto; è cujus seu variis speciebus, seu diversimoda consideratione, Mathesis ipsa varias in partes dividitur.