Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 49
Unproofread scanNot analysed yet
Quâ super re primò secundum aliorum placita, communique ferme sententiae consona trademus, postea de reipsa disquiremus curiosius; &quale reipsa Mathesis objectum contempletur, quousque se extendat, quomodo disterminetur aut distribuatur in partes, quid nostrae sit sententiae enucleabimus; nec non omni sepositâ authoritate, quaedam subinde παράδεξα, (non adeò fortassè νηράλογα) proferemus in medium: Nec enim omnia de trivio petere, vel quidvis temere suscipere constitutum est mihi; sed quaecunque se obtulerint quaestione digna liberè discutere, quaecunque veritati videbuntur consentanea, strenuè affirmare non verebor vestri tamen candoris &acuminis, quae dixero cuncta, judicio examinanda &decidenda submissurus. Quod igitur attinet objectum Matheseos generale, prout id vulgo statuitur, mirum videri poterit nullum ei, in utravis lingua, proprium vocabulum congruere. Siquidem ἀκυρολόγως Aristoteles τὸ ποσὸν magnitudinis &multitudinis commune genus constituit. (πλῆθος μὲν οὖν ποσόν τι ἂν ἀριθμητὸν πα, μέγεθος δὲ ἂν μετρητὸν εἴn. Multitudo quà numerabilis est ποσον τι; &magnitudo, quatenus mensurabilis.) At verò propriè τὸ ποσὸν quotitatem significat, &solum respicit numerum. E contra quantitas, quo vecabulo τὸ ποσὸν Aristotelicum exprimere solent Latinè, magnitudinem indigitat, nec ad numerum proprie referri potest.