Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 57
Unproofread scanNot analysed yet
Haec, inquam, divisio Platonica non aliter differt à Pythagorea, quàm quòd in hac Geometria strictius sumpta solam ἐμπεδομετρίαν (seu τὴν ἐπιπίδου πραιματείαν, ut isthic habetur, hoc est de planorum dimensione doctrinam) significet; illic verò latiùs protensa totam μετοικὴν (metiendi scientiam) denotet, ipsamque adeo stereometriam comprehendat. Quamobrem verò Plato, eruditionis adeò diffusae vir, tam angustos Mathesi limites praestituat, nec alias his disciplinas accenseat, indè factum arbitror, quòd aliae suo tempore necdum inventae, vel non satis excultae fuerint, aut saltem nondum in Mathematum censum relatae. Nec adeò mirum ab Aristotele plura Mathemata (Opticam se. Mechanicam, Geodaesiam) adnumerari, cùm ista studia pauxillo post Platonem tempore, viguerint admodum, &immensum brevi progressum fecerint, ipsius praesertim Platonis commendatione excitata. Accedit, quòd adscititias istas ipse Aristoteles nunc accenset Mathematicis, nunc illis abjungit, quia nempe medium obtinent locum; nec Physicae minùs quàm Matheseos sunt participes. Exemplo sit, ubi Opticam dicit Iridis causam reddere ἢ ἄπλως ἢ καὶ τὸ μάθημα, vel absolutè, vel quatenus Matheseos (hoc est Geometriae) opem adsciscit; Opticam à Geometria districtè secernens: Et porrò subjicit; τὸ μὲν ὅπ τῶν ἀισθηπικῶν εἰδέναι, τὸ δὲ διότι τῶν Μαθηματικῶν; scientias sensibiles, qualis optica, distinguens à Mathematicis. Postea verò latiùs exporrectam &succedentium temporum diligentiori studio adauctam, fuisque veluti numeris absolutam Mathesin Geminus (qui circa Pompen M. aetatem insignis floruit Geometra) aliique ὁμόδοξοι hoc modo dispertiebantur, auctore itidem Proclo.