Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 58
Unproofread scanNot analysed yet
Mathematum alia circa τὰ νοητα (res intellectu solo percipiendas) alia circa τὰ ἀνσητα, (res sensibus obnoxias) versari censebant; &ad primum quidem genus portinere duas longè primas &praecipuas partes (τὰ πρεῖτα καὶ κυριώτατα μέρη) Matheseos Arithmeticon, &Geometriam; alteri verò sex partes competere, Geodaesiam, Logisticen (id est computatricem vel calculatricem) Opticam, Canonicam (id est Harmonicam, vel Musicam) Mechanicen, &Astrologiam. Hisce terminis includi, ex his veluti membris coagmentari volebant totum corpus Mathematicae; quae membra rursus subsecabant in alios minutiores articulos: Geometriam scilicet dispescentes in Empedometriam, &Stereometriam (Grammometriam forsan haud malè adjecissent): Arithmeticen consimiliter in theorias numerorum linearium, planorum, &solidorum. Geodaesiam à Geometria distinxerunt, eò quòd haec non mente solâ spectabiles, ut illa, sed involutas materiae figuras, per instrumenta quoque materiata, dimetitur: Ut (Procli exempla sunt) pro conis acervos in acumen assurgentes, pro cylindris puteos; idque per funiculos, amusses, perpendicula. Logisticen pariter ab Arithmetica secreverunt, ut pote quum haec non abstractos numeros consideret, at rebus ipsos applicet sensum incurrentibus; ut cùm dato tempore quot sui circuli partes sydus aliquod peragat; ad phalangem instruendam quot requirantur milites; quibus impensis aedes extrui possint, exploratur. Opticam porrò, Geometriae sobolem (radiolas quippe lineas, &visuales angulos ab illa mutuantem) in tres diffiderunt surculos.