Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 60
Unproofread scanNot analysed yet
Astrologiam denique, quae mundani Systematis ordinem, caelestiumque corporum motus, figuras, magnitudines, distantias, influxus contemplatur, partiti sunt in Gnomonicam, gnomonum umbris horaria spatia discernentem; Meteoroscopicen, elevationum differentias, astrorum intercapedines, &his cognata problemata discutientem; Dioptricanque quae per dioptras (hoc est instrumenta quaedam visuales radios trajicientia, &dirigentia) syderum apparentes magnitudines, &intervalla rimatur. Tacticam verò (id est aciem bellicam ritè disponendi facultatem) consultò rejecerunt, &abjudicârunt Mathematicis disciplinis, etsi Logistices ac Geodaesiae beneficio legiones supputet, &castra metetur; sicut nec (arguunt) historicus idcircò Mathematicus est, quia regionum climata refert, aut urbium ambitum edisserit. Ejusmodi Geminus (taliis adstipulantibus coaetaneis, Mathematum instituit partitionem, Pythagoreâ quidem &Platonicâ aliquanto uberiorem, &talem utcunque, quae praecipuas exhibeat, &complectatur partes, Mathematicarum nomine vulgò donatas; meâ tamen sententiâ non probam satis, aut accuratam.