Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 61
Unproofread scanNot analysed yet
Nam imprimis fundamento nititur ista divisio perquam infirmo, lubricoque; Mathematicam scilicet vel circa res intelligibiles, vel circa sensibiles versari, cùm revera nullum objectum ipsius non simul intelligibile sit, &sensibile, diverso respectu; intelligibile quidem, quatenus universalem ipsius ideam mens apprehendere potest &intueri; sensibile vero, quatenus inest &convenit singulatibus subjectis sensum incurrentibus (quis enim non singulas quasque corporum dimensiones oculo perlustrat, attrectat manu?) Nulla verò ratio est, quamobrem generalium doctrina separetur à consideratione singularium, cùm hanc illa penitus includat, &ex primaria intentione respiciat. Cur alia v. g. scientia sphaeram intelligibilem tractet, alia sensibilem? Cùm hae reipsa prorsus eaedem sint, &quoad actum mentis suborlinatae; nec intelligibili (hoc est universaliter intellectae) sphaerae quicquam tribui possit, quod sensibili (hoc est singulari cuivis) potissimo jure non accommodari possit, &congruat perfectissimè. Unde Geodaesiam à Geometria, Logisticen ab Arithmetica perperam disjungi liquet. Verum stante isto fundamento, saltem accurata non erit, sed manca prorsus &imperfecta reperietur ista partitio; siquidem rerum sensibilium, quibus applicari possint numerus &magnitudo, multo diffusior est copia, quàm ut limitibus istis circumscribantur; unde vel admissa ista hypothesi longè lateque patentior evadet Mathematicae campus; id quod statim clariùs apparebit.