Latin
67
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 67
Unproofread scanNot analysed yet
ad visum spectantes artes ποιητικαὶ; Perspectiva, quae visibilium objectorum in tabula quavis (praesertim planâ) speciem congruè concinneque repraesentandi methodum edocet; Graphice, vel Pictura Perspectivae colorem &umbram adjiciens; Sculptura, Caelatura, Statuaria, aliaeque cognatae. Quòd si perindè comperta foret undulationis aereae figura, quà sonus efficitur, &audiendi sensus impellitur, indè nova proculdubio pars emergeret Matheseos, Acoustices nomine celebranda. Haptice quoque, &Geustice, &Osphrantice pari jure mererentur in hunc ordinem cooptari; si cujusmodi motibus peraguntur istae sensiones conjecturâ subodorari possent philosophantes. Saltem quòd auditum attinet, quoniam ex chordae sonorae certà sectione, vel ex duarum pariter tensarum longitudine juxta certam proportionem differente, si plectro feriatur utraque, sonorum productorum reperitur secundum gradus acuminis &gravitatis habitudo determinata thordarum proportioni mirificè respondens, &proinde numeris (vel saltem rectis lineis) explicabilis, hinc exoritur pars Mathematicae, quae Musica vel Harmonice, vel etiam Canonice dicitur, Arithmeticae (sicuti loqui amant) subalterna, rectiùs fortassis Geometriae subordinanda. Adhaec, cum vis indita plerisque magnitudine sensibili praeditis corporibus versus terram directè progrediendi. quae pondus dicitur, ex quacunque proveniat efficiente causa, de facto limitetur &gradus suos sortiatur ex conspirantibus inter se partim mole propria, partim situ partium suarum, partim distantia ab immobili centro motûs sui, circa quod rotantur: Et consimili ratione cùm potentia corporibus istis ponderosis resistendi, illa sustinendi, vel elevandi, vel utcunque loco dimovendi determinetur &dependeat ab iisdem causis; hinc disciplinae de quiete vel motu ponderum istorum seu absolutè, seu comparatè (h. e. quatenus sibi mutuò contranituntur) consideratorum (Statice sc.