Latin
68
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 68
Unproofread scanNot analysed yet
&Mechanice, iisque subjectae vel annexae Centrobarice, Isorrhopice &consimiles) Mathematicis adscribuntur; utpote quae ad istas magnitudines dimetiendas, positiones determinandas, distantias exquirendas Geometriae subsidium implorent. Quo referri potest ars ἀυτοματοποιητικὴ, organorum nempe non ab extrinseco impulsu, sed ex innexa gravitate, vel elastica virtute mobilium confectio, &consideratio. Imò, quoniam universè motio localis tum quoad durationem, tum quoad impetum, &intensionem; itemque quoad directionem, &quoad omnimodas ipsius differentias haud aliter aestimari potest in se, vel cum altera motione comparari, nisi ex spatiis, hoc est ex lineis rectis aut circularibus. quas describere vel pertransire possit, ideò pleraeque partes physicae, iisque agnatae artes, in quibus motus localis partes obtinet praecipuas, inter Mathematicas censentur; quatenus linearum (vel spatiorum) adhibent dimensionem, Geometriae appropriatam; unde Mathematicis accrescit scientiarum foecunda seges. Hinc enim de motu naturaliter descendentium doctrina, quâ sc. illa proportione accelerantur; de motu projectorum, qui ex naturali &violento componitur, quam lineam curvam describant; de iactu telorum, &missilium tormentis explosorum impulsu, quas vires habeant, &quomodo disponendae sunt iis inservientes machinae, destinatum ut scopum feriant validissime, certissimeque item de aquis per aëris, vel spiritus impetum (compressione, rarefactione, attractione, evacuatione, vel quacunque causa) conceptum in sublime evehendis: Quae, inquam, de his rebus &similibus dispiciunt, scientiae particulares Mathematicarum amplificant numerum: (quales Belopoëtice, Balistica, Pneumatice, Hydraulite; hisque affinitate conjunctae.