Latin
69
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 69
Unproofread scanNot analysed yet
)E quibus autumo satis liquidò constare quod mihi propositum fuerat ostendere) Mathematicam, habitam dictamque vulgo, iosi Physicae quasi coextendi &adaequari Nec non simul indicavi (relut obiter at datâ operâ) quo suo merito quaelibet stientia particularis ad Mathematicam dignitatem titulumque adspiret; &qua ratione Matheseos ambitus consque excreverit, ut jam (quod de Romana Rep. dictum olim magnitudine laboret sui. Quinimo jam effectum: ut in vulgi errorem etiam docti consensisse videantur; atque ut quicquid uecunque diagrammate possit exprimi, atique ad sensum imagine proposita adumbrari, id ad Mathesin, ipso facto, censeatur pertinere. At revera mixtae illae vel concretae scientiae Mathematicae quas vocant unius Geometriae totidem votiùs exempla sunt, quam tot partes ipsius Matheseos: Quippe quam post exutas particulares circumstantias, admissasque suas hypotheses fundamentales &Praecipuas, seu probabili imtione nigas, seu gratis assumptas) evadunt pure Geometricae. g. Polito stellam (hoc est punctum aliquo, caelesse) in coelo (lic.