Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 88
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur advertendum tres esse (praeter unitatem ipsam, quae numerorum veluti fons est ac origo) differentias &quasi species numerorum; hoc est, integrorum, fractorum, &radicalium vel surdorum, quos vocant. Quorum integri quidem nomina sunt vel symbola magnitudinum, compositionem ipsarum subindicantia certis ex partibus aequalibus (quarum unaquaeque simplex censetur &nominatur unitas) ut si magnitudo A confletur ex sex partibus aequalibus (vel ex una sexies repetita) appellabitur A sex. Fracti verò (quibus accenseo mixtos, qui constare possunt ex integro &fracto) notae sunt cujuscunque magnitudinis itidem innuentia compositionem ejus ex partibus aequalibus, non quidem absolutè, sed ipsam comparando cum alia magnitudine composita ex aliquot partibus, quae prioris partibus aequales sunt, &cognomines: Vel, numeri fracti sunt symbola cujuscunque magnitudinis certo modo compositae aequaliter, exhibentia proportionem ejus ad alteram magnitudinem, ex iisdem aequalibus partibus compositam. Ut si A componatur ex 6 partibus aequalibus, &B ex totidem iisdem novem, erit A sex nonae partes ipsius B (FB) vel A se habebit ad B, ut sex ad novem. Eadem nempe magnitudo, unitatis nomine nuncupata, sexies accepta componit A, novies verò sumpta constituit B.