Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 89
Unproofread scanNot analysed yet
Numeri verò radicales, vel surdi notae sunt magnitudinis cujuslibet, commonstrantes ipsam esse proportione qualitercunque mediam inter quamlibet assumptam magnitudinem homogeneam, aequaliter compositam secundum exigentiam appositi numeri seu integri seu fracti, &partem ejus unitatis vice fungentem (vel quod perinde est, inter acceptam quamvis magnitudinem simplicem ac indivisam, &propterea unitatis vicem obeuntem, ac aliam ita prout adjunctus exigit numerus multiplicatam) ut radix secunda, vel quadratica, numeri 3, denotat mediam proportionalem inter quamvis assumptam magnitudinem, &ipsius triplam. Et radix tertia, vel cubica, ternarii designat primam ex duabus mediis proportionalibus inter quamvis assumptam magnitudinem, &triplam ejus. Et radix quarta (vel quadrato quadratica, quam etsi minus commode solent appellare) numeri 5, significat primam ex tribus mediis proportionalibus inter quamvis magnitudinem &quintuplam ejus, &sic pariter de caeteris. Quòd verò spectat ad surdos hosce numeros (quos &irrationales, ineffabiles, irregulares, inexplicabiles, nullo suo merito, &quasi per convicium atque calumniam appellitant) illos complures propriè numeros esse negant, &ab Arithmetica seclusos ad aliam, (quae tamen nulla est) scientiam, Algebram nempe, solent ablegare. Quo pacto suam Arithmeticam membro demutilant amplissimo, &utilissimo (saepiùs enim, dum magnitudines metimur. &inter se comparamus, ad hosce surdos, quàm ad rationales quos vocant numeros computando devenimus.