Latin
CAP. XXIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 104
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui nullum est corpus quantumvis fervefactum, quod remoto igne aut calore qui humorem dilatat, statim non desinat vaporem emittere &paulatim in arctiora sese non constringat spatia. Verum praeterea non est terram diutius inditum à Sole calorem conservare quam maria. Tellus cum ad unum tantum pedem aut paulo altius incalescat, ut citius accipit ita quoque citius deponit calorem quam maria, quae cum saepe immensae sint profunditatis non ante incalescunt quam incalescant tota simul. Quamvis enim non peraeque ferveat fundus Oceani ac superficies ejus, constat tamen cum aliunde tum etiam urinatorum experimentis non calefieri summa aequora, quin simul etiam tepeant ima. Denique ut omnis penitus tollatur dubitatio, unum hoc sufficiat, quod ubi hyems terras invadit &gelu omnia constringit, illi qui hoc tempore oram solvunt, calorem &aestatem etiamnum in mari sentiant, ita ut duobus minimum mensibus serius in mari, quam in terris ingruat hyems.