Latin
CAP. XXIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 105
Unproofread scanNot analysed yet
Contra vero ubi recessit frigus, &aestus terras populatur, frigent etiamnum aequora, ita ut qui Majo &Junio mensibus relicta tellure mari se committunt, e media pene aestatead mediam hyemem saepe se translatos esse existiment. CAP. XXV. Ventos marinos esse frigidos in Zona Torrida, terrestres vero calidissimos. X iis quae praecedenti Capite diximus manifeste satis cognosci potest unde fiat ut qui Verno tempore è mari adveniunt venti, frigidiores sint quam illi qui Autumno aut etiam ineunte spirant Hyeme. Itaque non valde mirandum quod Theophrastus &alii credidere maria hyeme quam aestate esse calidiora, cum experientia constet tam in Torrida quam in aliis Zonis tantundem saepe teporis deprehendi Sole remotissimo quam proximo. Sed cum aliqua occurrat differentia inter eas terras quae Zonae Torridae subsunt, &alias quae in Temperatis aut Frigidis sitae sunt oris, nec parum intersit à quo caeli cardine maria adfluant, expedit modum ostendere, per quem de singularum fere regionum statu &temperamento quoad frigus &calorem non verisimiliter tantum, sed etiam certo judicare possimus. Cum itaque aëris status ut plurimum pendeat à ventis, illi vero sequantur motum marium, utique consentaneum est cognito illo, secundum ea quae exposuimus, cognosci etiam legem ventorum quibus terrae aut infestantur aut mulcentur. Quaecunque igitur regiones &majores insulae in Zona Torrida aestum maris ab Oriente accipiunt illae cum alias forent inhabitabiles, afflatu tamen marino ita refrigerantur, ut non tantum habitabiles, sed etiam temperatissimae evädant. Talis est praecipue Brasilia, talis quoque insula Madagascar. Perpetui ibi vigent Subsolani, mitigantes aestum diurnum, &continuo flantes ab hora nona ante meridiem, usque ad tertiam vel quartam pomeridianam.