Latin
CAP. XXIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 109
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quoque notum est ventos marinos quanto longius à mari &origine sua recedunt, tanto sicciores evadere. Ratio itaque exigit &experientia testatur, partes mediterraneas Brasiliae &consequentium terrarum esse siccissimas, &quidem tanto magis quanto longius ab Oceano recedunt. Hoc posito aridissima &inhabitabilis Peruviana fuerit regio, utpote quae nulla ab Occasu admittit refrigeria praecipueque ventis ab Oriente advectis debeat perflari. Atqui id aliter sese habet, neminemque reperiri existimo cui notum sit Peruviae nomen, cui non etiam soli caelique ejus nota sit felicitas. Tanta discrepantia non potest aliunde provenire quam ab immensis montibus qui regnum hoc à reliqua australis Americae parte disterminant. Montes isti à Borea in Meridiem porrecti, ab Aequinoctiali ad ipsum usque fretum pertingunt, perpetuoque jugo ad octingentas leucas Germanicas excurrunt. Qui ad illos vertices qui aditum admittunt &unde prospectus in Orientem patet eluctantur, cernunt omnia illic aestu Solis &ventorum Orientalium aduri. At vero si conversi in Occidentem oculos refigant, miram ibi observant temperiem. Perniciosi flatus perpetuo istoc vallo ita excluduntur, ut in tota Chilensi &Peruviana provincia, aeque Subsolani ac Ze phyri ignota sint nomina. Soli ibi Australes flant venti, qui efficiuntur ab illo, quem exposuimus aestu, quo maria prope litus ab Austro in Boream commoventur. CAP. XXVI. Ventos marinos esse calidos in Zonis Temperatis, terrestres vero frigidos. Otus marium &ventorum in Zonis TemperaMtis, ut est contrarius motui Zonae Torridae, ita etiam contrarios habet effectus. Qui istic ab Occasu in Ortum una cum aestu maris fertur ventus, is calorem potius, quam frigus adducit.