Latin
CAP. XXIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 110
Unproofread scanNot analysed yet
In universa ora Europaea Oceano exposita, quamdiu venti marini spirant, nulla sentitur hyems. Illud quidem verum, alios ventos marinos aliis frigidiores, &Austrozephyros esse tepidiores Zephyroborea, quicunque tamen flant venti, dummodo è mari veniant, illi nullum vel gelu, vel insigne aliquod frigus adducunt. Cum terrestres ingruunt venti, tum demum magna adveniunt frigora, observatumque saepius est flumina nostra gelu adstringi flantibus Austris, quam Borea marino. Quod si quis thermoscopio exploret uter apud nos ventus hyeme frigidior sit Euronotus, an vero Zephyroboreas, utique priorem frigidiorem esse inveniet.