Latin
CAP. XXIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 111
Unproofread scanNot analysed yet
Quae dicimus intelligi solum debent de locis mari vicinis, nam in regionibus longe à mari remotis aliter evenit, quo niam qui illuc pertingunt venti deposito calore maris, terrestres &frigidi fiunt. Hinc fit ut plerique tractus Europae, eidem subjectae Climati, quanto longius ab Oceano absunt, tanto frigidiores deprehendantur. Caeterum haec ratio non tantum obtinet in locis mari vicinis, verum multo magis in insulis, quae temperatiori etiamnum coelo fruuntur quam orae continentis, cum terrestres ventos non admittant, &undique tepido Oceani adflatu mulceantur. Mirandum itaque non est Angliam &Hiberniam minus saevas perpeti hyemes quam Galliam, &in Scotia minus intendi frigora quam in Belgio &Germania, &in Islandia temperatiora esse hiberna tempora quam in Lapponia, aut etiam Norvagia. At vero si quis ex Europa transeat in oppositam Americae oram Zonae Temperatae subjectam, omnia