Latin
CAP. XXIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 112
Unproofread scanNot analysed yet
Soli propemodum terrestres ibi spirant venti, iique hiberno tempore adeo frigidi, ut mirum videatur in tanta Solis vicinia tantas posse subsistere hyemes. In Novo Belgio unica nocte tam intenso gelu constringuntur flumina, ut etiam tutum praebeant transitum. Nivium vero adeo immensa decidit copia, ut vix quarto aut quinto mense liquentur. iij Quod siquis etiam aliud postulet documentum unde id ipsum firmiter adstrui possit, ut taceam de Australis hemisphaerii locis, in promtu quoque est Sinici seu potius Serici regni pars Septentrionalis. Diximus vel nullos vel rarissimos illuc adpellere ventos à mari seu ab Oriente spirantes, &solos ibi regnare ventos terrestres Tanta vero illic occurrunt frigora in provincia Pechili seu Pequini, quae ipsa quoque est Australior Hispania, partes quippe ejus Borealissimae vix ad 42 latitudinis gradum pertingunt, ut per quatuor integros menses, tam solida glacie pleraque adstringantur flumina, ut non equos tantum, sed &plaustra quantumvis onusta impune patiantur. Hinc adparet eandem esse rationem orae Sinicae ac sit praedictae orae Americanae Europaeis litoribus oppositae.