Latin
CAP. XXIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 113
Unproofread scanNot analysed yet
Quod siquis ad Occidentalia litora Borealis Americae sese conferat, eandem illic aeris &ventorum cognoscet conditionem, ac sit illa, quam in Europaeis litoribus exposuimus. Jam vero si ad Antichthonas &Australis hemisphaerii regiones nos conferamus, ubique eadem occurret lex, ut nempe litora &terrae quae motum Oceani ab Occidente excipiunt, longe sint temperatiores &minus frigori obnoxiae; quam sint opposita litora quae Solem Orientem aspiciunt. In insulis minutis inobservabilis est haec differentia, sed vero continentes aut majores insulae pro ratione magnitudinis, certum quoque &determinatum temperiei suae modum satis manifestè declarant, idque non tantum in litoribus, sed magis etiamnum in Mediterraneis partibus, quae tanto sunt frigidiores, quanto longius à mari absunt, quantoque minus humore Oceani aut aliorum marium humectantur.