Latin
CAP. XXVII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 120
Unproofread scanNot analysed yet
Autumnales vero tempestates istic accidunt à conversione Oceani Indici, qui tempore Aequinoctii &postea cursum ad hoc promuntorium dirigit ut superius monuimus. Verum de his &nonnullis aliis peculiaribus Oceani &ventorum motibus dabitur alibi uberior dicendi locus. Ad praesens institutum haec ut puto sufficiunt. CAP. XXIX. Aëroscopii constructio ad praecognoscendas tempestates. NUm multi multa admodum scripserint de signis unde ventorum &tempestatum adventus &qualitates possint praecognosci, nec tamen ullus sit qui aliquem tradiderit modum qui non saepissime fallat, minime ab instituto alienum fore existimo, si hic doceamus constructionem Aëroscopii à nemine quod sciam hactenus observati, unde quam tutissime nisi fallor colligi possit, quinam sit aeris status, &ecquis ventus aut tempestas sit metuenda. Ostendimus non ita pridem in Scripto de Luce, quopacto beneficio hydrargyri cognosci debeat altitudo aeris.