Latin
CAP. XXVII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 121
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis vero non desunt qui modum hunc non satis certum existiment, cùm non ubique eadem sit aeris conditio, &pro temporum ratione magnas patiatur vicissitudines, attamen tantum abest ut haec objectio legem &mensuram quam exposuimus infringat, ut illa ipsa potius ea quae diximus, quamplurimum confirmet. Quod enim aeri, ip sum quoque hoc hydrargyro fistulis incluso continit. Uti non semper eadem est altitudo aeris, ita quoque non semper eadem est statura hydrargyri. Per semestre circiter spatium in diversis fistulis observavi libramenti discrepantiam, &deprehendi inter maximum decrementum &incrementum intercedere decimae quartae aut aliquanto etiam amplioris portionis discrimen, quo nonnunquam altius aut depressius consistat aeris &hydrargyri mensura. Observavi etiam hoc, quandocunque ventus aut procella aliqua è mari oritur, sensim &manifeste deprimi altitudinem hydrargyri, idque exacte ad legem &mensuram ingruentis tempestatis. Quando vero illa remittit &malacia redit, iterum adscendit hydrargyrus. Quum vero in nostris terris pleraeque fere tempestates è mari adveniant, rarae vero à terrestribus efficiantur ventis, quemadmodum &in aliis contingit regionibus, praesertim ubi nulli sunt montes, hinc fit ut ventis à mari flantibus semper descendat hydrargyrus, iisdem vero aut cessantibus, aut à tellure venientibus, denuo adscendat.