Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Antequam vero progrediamur operae pretium fuerit annotare quare &quando praedictus iste aestus in litore Guineae nonnunquam contrario se habeat modo, ne forsan, si discrepantiam istam praetereamus, aliquis putet non satis firma esse quae scribimus. Quamvis itaque nemo, qui aliquem rerum habeat usum, nesciat id quod dicturi sumus, ordo nihilominus postulat ut moneamus. Nempe in tota ea Zona, quam Torridam vocamus, quaeque duos interjacet Tropicos, contraria est anni ratio, atque apud nos vel Antichthonas nostros. Cum enim Sol nobis proximus aestatem, remotissimus hyemem faciat, illis qui in zona torrida habitant ubique terrarum, nisi montes obstent, contrarium contingit. Quando Sol ab iis recessit, aestum experiuntur &dies serenos: cum vero Sol iis proximus est &praecipue cum recta imminet, tum demum frigus &pluvias patiuntur, ac propterea hoc tempus hyemen, alterum vero aestatem vocant. Sole itaque in Borealibus signis constituto, hyemen habent qui in Guinea &vicinis Africae oris degunt. Nulli tum terrestres venti in hoc mari sentiuntur, aut certe quam rarissimi. Repelluntur enim à marinis qui perpetuo &continenter flant à Zephyro &Austrozephyro.