Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter quoque mare in eo quod descripsimus spatio assiduò movetur ab Occasu in Ortum usque ad promuntorium Lopis Gonzalvi, uti diximus. Mense vero Septembri Sole ad Australia declinante signa, tum demum &frigus &pluviae paulatim decrescunt. Qui apud illos sequuntur menses sereni sunt &aestivi, December praecipue &Januarius, quando maximum patiuntur aestum. Tum quoque Sole remotissimo, ventus terrestris praevalere incipit, ille praecipue quem Hermantam adpellant ab Euronoto adveniens. Non tamen continenter flat, sed ut plurimum à pomeridiano tempore usque ad mediam noctem. Tribus quatuorve flat diebus cum minimum; nonnunquam tamen duabus hebdomadibus, rarissime vero diutius perdurat. Tum quoque maris ille cursus, quem diximus, immutatur, in Occidentem quippe aestus movetur, &quidem vehementer. Uti tamen venti, ita neque maris hic motus continuus est, interpolatur enim &repellitur indies fere à contrario vento &aestu. Itaque qui litus istud navibus sulcant raro audent se hoc tempore infido &vento &aestui committere. Tribus sequentibus mensibus, Martio nempe, Aprili atque etiam Majoterrestres &marini venti alternis C 2Z ternis fere spirant. Licet vero fortiter flent, non tamen semper praevalent aestui, quamvis illum vel retardent vel suspensum teneant.