Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Tum quoque terrestres spirant venti Subsolanus &Euroboreas, non tamen continenter, sed à media nocte ad meridiem. A meridie vero ad mediam noctem praevalent iterum Zephyri &Austrozephyri, qui toto flant mari, cum illi quos diximus terrestres venti non ultra decem leucas in mari sentiantur. Quamvis autem haec quae dicimus universaliter ita sese habeant, nempe ut intra Tropicos aestus &venti Occidentales hyemen, Orientales vero aestatem adducant, in iis tamen partibus ubi montes praecelsi intercedunt plane contraria est ratio. Quando in ea Indiae peninsula, in qua est Goa ®num Malabar, hyems est ab una parte, tum in adverso latere est aestas. Ventus quippe Occidentalis qui pluviam &frigus adfert Goënsibus &Malabarris, cum non possit superare montem Gatis vel Ogatis, qui totam dispescit peninsulam, necessario vel declinat vel repercutitur, unde tonitrua &tempestates horrendae efficiuntur. At vero in regno Coromandel adeo his vicino, non tranquillitas tantum, sed &serena tum viget aestas. Idem contingit ad Guardasu quod est totius Africae Orientalissimum promuntorium, &praeterea ad Rosalgate itidem Orientalissimum Arabiae promuntorium. Quia utrobique vasti adsurgunt montes, idcirco etiam hic eadem ratione anni &aeris vices reguntur. Aestas &hyems istic solis montium jugis dirimitur.