Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 24
Unproofread scanNot analysed yet
Qui haec maria navigant adeo brevi spatio ventorum &aestuum discrepantiam sentiunt, ut qui eadem navi vehuntur, saepius observent, velum ad proram contrario impulsu distendi, atque illud quod majori alligatum est antennae. Denique non istic tantum sed &passim in locis circa Tropicos ubicunque celsi montes inter Austrum &Boream porriguntur, idem videre est. CAP. VI. Omnia Oceani aequora in gyrum volvi &ad idem punctum unde receßerunt redire. E motu Oceani intra Tropicos, atque etiam de altero motu utrinque hinc cursum ambiente. satis nisi fallor diximus. Nunc videamus quo pacto adficiantur maria quando longius à primo illo motu solisequo, à quo caeteros dependere diximus, recedunt. Consideremus mare sive id Atlanticum sive aliter adpellemus, istud nempe totum quod Americam, Africam &Europam interjacet. Diximus in illo motum medium sive solisequum continuo ab Africae litoribus versus Brasiliam &Borealiores Americae partes raptari. Eo ubi devenit, non retro resilit, sed bifariam dividitur, &partim versus Austrum, partim versus Zephyroboream progreditur. Quod si Sol sit in Australibus signis, tum potissimum versus Austrum &Austrozephyrum declinat.