Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 26
Unproofread scanNot analysed yet
&per Australem Oceanum in Orientem deferetur. At vero si ad aliquanto Borealiora Brasiliae litora fuerit delata, illum, quem descripsimus, aestum insistet, &superato toto illo tractu qui ad Mexicanum sinum extenditur, per Bahamae fretum denuo ad Europae litora elabetur, donec totum absolvat g rum. Atque haec quidem est nostrorum marium revolutio. Idem Pacifico, idem quoque Indico contingit Oceano, idque per illos quos explicuimus motus, qui nisi in orbem revolverentur, maria ubique starent immota. Hinc satis fit manifestum quare maria mediterranea &praecipue longius à cursu Solis remota, vel nullum, vel exiguum patiantur aestum. Quamvis vero haec marium circulatio magis esset conspicua si telluris litora aequaliter in orbem expanderentur, attamen licet id non sit, adeo tamen clare motus isti in Oceano comparent, ut quidquid circulo contingat, ipsum quoque hoc marium cursus &recursus patiantur. Cum circuli partes oppositae contrario semper motu afficiantur, idem etiam in Oceano videre est.