Latin
MOTU MARIUM
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Quando mare intra Tropicos ab Ortu in Occasum truditur, tum maria nobis vicina &huic parallela ab Occasu in Ortum feruntur. Quando mare quod Brasiliae latus Orientale alluit movetur à Septentrione in Austrum, tum maria huic opposita &litori Cimbebae, Congi &Angolae vicina fluunt à Meridie in Boream. Quando mare quod Septentrionale Brasiliae latus, Guajanam, Venezuelam, Honduras &lucataniam praeterfluit, fertur ab Ortu in Occasum, tum mare quod Guineae &Benini oram radit, ab Occasu in Ortum fertur. Quando mare ab Honduris &Iucatania ad fretum Bahamae, Floridam &Virginiam tendit, ab Austro nempe ad Aquilonem, tum quoque mare in opposito Africae litore, quod à freto Herculeo usque ad Nigritas seu Guineam extenditur, ab Aquilone in Austrum fluit. Atque hic quidem Oceani cursus perpetuus est Sole Septentrionalia signa illustrante. Eodem vero longius digresso ac brumalia fovente signa, quia tum in praedictis litoribus aut sistitur aut contrarius ut superius monuimus est Oceani cursus, eadem tamen manet circulationis ratio.