Latin
38
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 38
Unproofread scanNot analysed yet
ita ut pro diversitate accessuum &locorum aestus singulis horis aliquando denis, aliquando vero ne uno quidem pede altiores fiant: est itaque legi naturae conveniens, ut fluminum cursus modo citius, modo tardius vel sistantur vel repellantur. Quapropter si sit aliquis fluvius qui tam molliter fluat ut ad minimum maris allapsum sistatur aut retrocedat, in illo spatia accessus ®ressus erunt aequalia. Sin vero non nisi una hora elapsa aestus Oceani vincat cursum fluminis, jam aestus fiet horarum quinque, aut etiam brevior, reciprocatio vero horarum septem. Sin vero non nisi ubi duae horae exspirarunt Oceani libramentum excedat libramentum fluminis, quatuor duntaxat horis maria adfluent, octonis vero recedent, &sic porro. Quod si quis eos quos exposuimus Oceani motus probe teneat, &sciat quae litora recto, quae obliquo aestu impetantur, jam quoque facile poterit cognoscere, ubinam accessuum &recessuum Oceanm breviora aut longiora sint intervalla. Notandum itaque in plerisque fretis &fluviorum ostiis, ad quae obliquo tantum cursu oceanus fertur, in illis breviores fieri accessus, diuturniores vero recessus. Ad ostia Nigri &Zenegae adfluunt maria horis tantum quatuor, eadem vero horis refluunt octo. Idem contingit ad flumen Canadae, ad Mosam, &denique ad omnia fere fluviorum ostia; quae transverso tantum cursu praetermeat oceanus. Ubique observare est spatia aestuum marinorum oblique allabentium aliqua sui parte mulctari à majori fluminum decurrentium impetu. At vero illa freta &illa fluminum ostia ad quae prono cursu fertur Oceanus, contrariam patiuntur vicissitudinem.