Latin
39
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quum enim ubicunque mare tota aquarum mole litora &fluminum fauces premit, ibi necessario retundantur &repellantur obvia fluviorum agmina, fieri aliter non potest, quin aestus maris diuturniores fiant quam recessus, &quidem tanto diuturniores, quanto longius retroaguntur fluminum cursus. In Garumna quidem oceanus adfluit horis septem, refluit vero quinis. Ad oppidum Macao totis octo vel novem horis perdurat accessus maris, tribus vero recedit. In altera Herculei freti parte &in multis aliis fretis &fluminibus idem videre est. Et haec quidem de solis fluviorum ostiis velim intelligi. Nam si flumina talem habeant situm, ut impetum marium patulis faucibus excipiant &longe admittant, jam longe dispar erit conditio ostiorum &partium longe à mari remotarum. Experientia siquidem docuit aestus Oceani longe propagatos &lapsui fluminum obnitentes longe tardius adscendere, quam relabi, adeoque quantum octo aut novem horis absorpsere aquarum, tantumdem tribus aut quatuor revomere. Caeterum hanc discrepantiam &inaequalitatem accessus &recessus aestuum, non in fretis &fluminibus tantum, sed in ipsis quoque litoribus observatam jam olim fuisse liquet ex Beda, &ex scripto de mirabilibus S.