Latin
40
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Scripturae, quod perperam Augustino tribuitur, cum ab Anglo quodam, sane haud indocto, compilatum sit anno Domini MDCLX. Ledonas ii adpellant aestus minores, qui tempore quadraturae Lunae paria cursus &recursus habent intervalla. Malinas vero nominant aestus majores, qui plenilunii &novilunii tempore adveniunt, quos quinque horis adfluere, septem vero refluere adfirmant. Breviori etiamnum spatio adfluunt aestus ad Cambajam &Martabanum. Verum de his postea. CAP. X. Unde oriatur difficultas quam in superando Aequatore experiuntur navigantes. X iis quae diximus satis constat mediam Oceani regionem zonae torridae subjectam magis intumescere quam caetera maria, si primarium saltem spectemus tumorem, non autem illum alterum, quem in litoribus obliquus aquarum efficit decursus, qui, si proprie loqui velimus, non tumor, sed motus progressivus ®ressivus est dicendus. Hunc porro aquarum tumorem in Zona Torrida agnoscunt navigantes plerique, cum dicunt tantam se difficultatem experiri in superando Aequatore, ac si cumulus aliquis esset conscendendus.