Latin
44
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Nec aqua premit aquam, sed tantum ea quae leviora sunt aqua, &quidem quanto majus est aquae pondus, tanto major erit pressio. Commode id sic possis experiri. Esto vas aliquod AB, in cujus fundo demittatur tabella lignea D C. Manifestum est si aquam affuderis, tabellam hanc, quia est levior aqua, emersuram ad aquae superficiem. Aperiatur vero fundus, &fiat foramen G, utique jam non adscendet, sed premetur à cylindro aquae CDEF qui quanto major fuerit, tanto major vis requiritur ut avellatur tabella CD. Quod si adplicetur statera, invenies ad sublevandam tabellam CD, pondus H excedere debere pondus cylindri aquei CDEF. Sed neque hoc objici debet quod pressio fieri debeat in perpendiculari, non autem in iis punctis quae à perpendiculari recedunt. Quamvis enim in praecedenti figura aquae moles premat subjectum aerem in recta &perpendiculari linea, aliter tamen id sese habet in aquis clausis &quae nullum inveniunt exitum.