Latin
45
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim omnium gravium corporum ea sit natura, ut non tantum per rectam &perpendicularem lineam, sed etiam per obliquam &inclinatam, si aliter non possint, tendant ad centrum telluris, clarum est quare humor, vasi alicui inclusus cum exitum inferius non inveniat, protuberet &in aërem exire conetur, &circa marginem subjecta premat corpora eaque sursum expellat si aqua fuerint leviora. Atque haec quidem, si non sola, at saltem praecipua mihi videtur ratio quamobrem navigia in Zona Torrida cursu violento versus Aequatorem ferantur. Quamvis vero etiam à longiori tractu raptus hic sentiri possit, à duorum tamen triumve graduum intervallo maxime observatur; nempe quanto viciniores Aequatori fuerint, tanto velocius ad medium hunc telluris defluunt circulum. Nec hoc in eo tantum mari, quod Africam &Americam interjacet, sed &in toto Pacifico contingit Oceano. Etiam illic medium Zonae Torridae tractum vitant navigantes. In eo tamen mari quod Orientale Africae latus &Indicas intercedit insulas, si praedicta non occurrat difficultas in superando Aequatore, ejus rei ratio ex iis quae superius monuimus, facile cognosci potest.