Latin
65
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 65
Unproofread scanNot analysed yet
Dignus est uterque qui memoretur, praesertim cum in iis explicandis complures ingenium suum frustra fatigarint. Sinus itaque Cambajensis lato admodum ore se expandens, ab arce nempe Lusitanorum dicta Diu, quod insulam notat, usque ad oppositam insulam, cui à vaccis nomen inditum, ad viginti quinque minimum leucas patet Germanicas. Paulatim dein colligit latera, quae longo utrinque tractu versus Aquilonem &Euroboream excurrunt, donec apud Cambajam &ostia fluminis Carcarii, quae perperam cum ostiis Indi confundunt, in angustissimum confluant angulum. Longitudo sinus ab ostio usque ad intimum recessum excedit triginta leucas Germanicas. Interior hujus sinus pars aestu recedente sicca fit penitus, &nisi quod in fluminum alveis rarae compareant aquae, ingens quaquaversum conspicitur planities ad aliquot leucas extensa. Luna vero ad quadraturam properante, tum demum Oceanus tota sua mole ingruit, cujus adventantis impetum vigiles ab excelsis speculis eminus prospectant, ac tuba signum dantes praesignificant. Adeo quippe velociter excelsi isti aquarum vertices advolvuntur, ut ne equus quidem quantumvis citato cursu pernicitatem harum possit effugere.