Latin
66
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 66
Unproofread scanNot analysed yet
Magis etiamnum mirandus alter ille quem diximus aestus, qui conspicitur in sinu qui Martaban &&Pegu civitates interjacet, in quem Gangis orientalissimum ostium exonerari perperam existimant, cum flumen quod Peguense oppidum praeterlabitur, nihil cum Gange habeat commune, ut alibi monuimus. Sinus hic longior est praedicto Cambajensi, porrigitur quippe ad quinquaginta &plures leucas Germanicas. Pari ratione extenditur ab Austrozephyro in Euroboream. Molli clivo &quae proxime ad planum horizontale accedat medius ejus canalis adsurgit. Latera scopulis &modicis collibus intumescunt. Ubi defluxit pelagus nuda est propemodum tota illa planities quae ab ostio usque ad intimum ejus jacet recessum. Adfluente vero pelago &ad quadraturam jam vergente Luna, tantus fit fragor illabentis aquae, ut tota circumquaque tellus contremiscat. Quod primo adfluit mare id violentissimum est. Medius accessus &ipse quoque vehemens valde, quique quaecunque navigia possit convellere, minor tamen est priore. Quod ultimo adfluit mare, sinu jam repleto &alveo patentiore, id multum de impetu remittit, donec elapso sex horarum spatio fluctus fiant pacatissimi. Adventante postremo hoc fluxu, quem Belgae vocant Achter vloet, sinus fit navigabilis, tumque naves à Martabano ad urbem Pegu tendentes oram solvunt. Cum vero in inferiori planitie versantes certum naufragium &certa maneat pernicies, è contrario in scopulis &collium verticibus stationem securam inveniunt navigantes. Antequam enim aestus subsideant ad vertices istos declinant, jactaque ancora jugum collis illis est pro portu.