Latin
67
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 67
Unproofread scanNot analysed yet
Illic haerent donec sequens adveniat aestus, qui cum primo indomitus sit &instar teli advolet, paulatim quanto altius excrescit, tanto magis impetum remittit, ubi vero ad sex orgyas aut circiter adscenderit, reddit scaphae motum. Illa vado soluta collectaque ancora, aestu secundo ad aliam se confert stationem, &sic porro, donec peractis septem stationibus ad Peguanam deferatur civitatem. Et hi quidem duo Zonae Torridae aestus prae caeteris magis habentur memorabiles, &tamen si altitudinem exundationis spectes, utique iis qui in Britanniae Normanniaeque cernuntur partibus, minores deprehenduntur. Maxime vero hic observandum, quod quamvis uterque hic aestus in Zona fiat Torrida, ita tamen esse considerandos, ac si extra eam contingerent. Cum enim in Mari Indico motus solisequus propter situm terrarum in Austrum inclinet, uti diximus, fieri aliter non potest, quin eodem quoque inclinet motus Anthelius, sive Soli contrarius, qui in hoc mari etiam cum se minime extendit, tamen ad Aequatorem usque pertingit. Inde adparet aestus hos, cum à motu maris Soli contrario efficiantur, aestimandos esse ad legem motuum qui in Temperatis fiunt Zonis.