Latin
74
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 74
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi vero Sol perpendicularis fuerit factus punctis CG, ele vatumque fuerit mare ad L, Oceanus qui quadrante seu sex horis distat interea subsidebit usque ad O. Quia vero omnis motus habet suam restitutionem, fiet ut interea mare, quod toto distat semisse, denuo adscendat &intumescat usque ad I, aut paulo inferius, quia restitutio motus secundum leges naturae minor esse debet quam motus primarius.