Latin
75
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 75
Unproofread scanNot analysed yet
Immineat dein Sol punctis BF, &adscendat mare usque ad M, jam tumor in L recedit, &deprimitur mare usque ad P, &superficies in O restituitur ad K aut circiter, &tumor ad I descendit denuo ad N, aut aliquanto superius. Nam decrementum illud aliquanto minus esse debet priori, quia etiam aliquanto minus fuit prius incrementum propter absentiam Solis. At vero eodem iterum imminente puncto I, denuo redibit tumor &adscendet usque ad I, aut etiam altius, nisi motus contrarius, de quo inferius agemus, obstiterit. Si quis hanc aestuum accedentium &recedentium periodum consideret, nullam ut puto aptiorem possit causam reddere, ac sit ista quam exhibemus, nec opus erit ad antiselenen aliquam confugere, aut à suo cursu dimovenda erit tellus. Ipsa motus necessitas exigit hanc legem, cum omnis motus, cui agendi relicta est libertas, necessario suam requirat restitutionem. Sive itaque ponamus tellurem aequaliter ambiri Oceano, sive illam quam tellus optinet relinquamus faciem, necessarium est ut ubicunque &quocunque modo vel sursum vel deorsum vel quaquaversum attollantur aut progrediantur maria, iidem motus aliquoties redeant &aliquoties reciprocentur. Nisi indies à Sole reficeretur hic motus, utique post aliquot reciprocationes cessaret, aut saltem insensilis fieret. Nec magis quaeri debet, quare in opposita Meridiani parte &puncto à Sole remotissimo mare intumescat, quam quare in punctis Orientis &Occidentis quae obliquissime Sol meridianus aspicit, maxima sit detumescentia.