Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 77
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. Unde fiat ut quotidie aestus maris 48 minutis serius accedant. Unc veniamus ad illum motum quem solum NOceanus cum Luna habet communem, &explicemus causam quae efficit ut aestus maris singulis diebus totidem quod Luna momentis tardius accedat, minutis nempe 4812 seu quatuor fere quintis unius horae. Paucis expediam. Sex horis adfluunt maria, sex item defluunt. Quia vero hoc motu peracto non desinit aqua moveri, sed idem motus necessario restitui debet, iterum sex horis accedit &totidem refluit. Horis itaque viginti quatuor bis reciprocant maria, si sola accessus &recessus tempora numeremus, &hoc pacto cursus marium cursui Solis seuverius Telluris est aequalis. Sed vero cum Sol sive Tellus semper progrediatur motu continuo &non interrupto, maria vero absoluto cursu quo ad littora seu ad finem motus sui tendunt, non statim refluant, sed per aliquod tempus absque sensibili motu quasi suspensa maneant, uti in omni fit reciprocatione &ut ipsa motus necessitas exigit; clarum fit spatiis singulorum accessuum &recessuum maris addi quoque debere spatium morae seu motus tardioris, qui singulos accessus &recessus intercedit.