Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis vero vel ipsis oculis interstitium hoc clare percipi possit, quia tamen sensus oculorum saepe fallunt, &motus marium saepe detinentur aut accelerantur à ventis, ideo tutius ex quotidiana retardatione mensuram hanc colligere. Cum singulis 24 horis aestus retardetur minutis 48, manifestum fit spatio cujusque accessus addi debere minuta seu sexagesimas 12, &tantundem singulis recessibus. Patet itaque aestus retardationem non pendere à cursu Lunae, sed talem necessario esse ex natura motus à Sole acquisiti. Unde vero fiat ut eadem temporis mensura Lunae quoque motus retardetur, id nemo mirabitur cui notum fuerit orbem, quem Luna cursu suo describit, esse ellipticum, ac proinde necessario evenire ut sidus hoc modo celerius, modo tardius moveri videatur; tardius quidem cum longius abest, celerius vero cum nobis vicinius fertur.