Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 82
Unproofread scanNot analysed yet
Porro siquis motum hunc compositum &modò acceleratum, modò verò retardatum clarius aliquanto per exemplum aut similitudinem sibi exponi desideret, &huic quoque non difficulter ut puto satisfieri potest. Sit circulus erectus IOV, qui gyrum conficiat horis 24. Habeat is punctum quoddam O quod virtute adventus sui, etiam absque contactu, moveat pendulum AK, quod ponamus adeo esse longum ut quadrantem circuli percurrat horis sex. Verum quia motus penduli non est uniformis, sed tardior est in fine adscensus &initio descensus quam in medio cursu, addamus singulis vibrationibus, hoc est singulis sex horis, minuta duodecim, secundum ea quae diximus. Fiet itaque ut interea dum pendulum quatuor vibrationes seu duas reciprocationes absolvat, circulus non tantum impleat ambitum, sed &48 sexagesimis anticipet motum penduli. Punctum itaque movens quod est ad O, secundo die occurret pendulo ad B, quod amissa jam aliqua sui motus parte exspatiatur ad b, &peractis iterum quatuor vibrationibus occurret puncto moventi in C, à quo excurret usque ad c. Postera luce punctum movens accedet D, &tum pendulum movebitur à D ad d, sequenti die ab E ad e, &dein ab F ad f.