Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 81
Unproofread scanNot analysed yet
Quia itaque duo motus aequis viribus concurrere debent, contrarius contrarium elidit &fit malacia. Elapso hoc die jam iterum fluere &refluere incipiunt maria, &quia motus maris solisequus nullo contrario aestu aut reciprocatione interpellatur, ideo de die in diem crescunt aestus, donec die decimo quinto ad summum culmen perveniant. Tum rursus eo quo diximus modo maria decrescere incipiunt. Et haec quidem est vera ratio augmenti &decrementi aestuum, qui passim toto orbe conspiciuntur. Unde patet non esse novum motum telluri affingendum, aut ad occultas qualitates confugiendum, cum ipsa motus natura &necessitas hanc legem sanxerit. Et sane si unus tantum cursus solisequus maria moveret, aestus in immensum excurrerent. Caute itaque ne hoc fiat providit natura, &voluit ut contrarius motus contrarium reprimat, cujus beneficio aequalitas reducatur, &maria nimium excrescentia denuo complanentur. Utique enim si vel ad paucos dies motus iste perseveraret, nulla esset tellus quae non tota inundaretur. Ipsos montium vertices aestu obrutum iri, facile colligere possit, siquis incrementorum maris rationem ineat. Quapropter miror inter eos qui de potentiis mechanicis scripsere neminem fuisse qui de viribus reciprocationis aliquam, quod sciam, fecerit mentionem, cum tamen hujus beneficio immensa etiam pondera loco moveri possint, &quidem breviori spatio quam ulla ferè alia potentia. Exemplo sint campanae quantumvis magnae, &navigia etiam onerata, quae solis manibus pedibusve à pueris quoque celeriter moventur. Ipse etiam expertus sum apprehenso ramo vel potius alligato funiculo posse magnas &annosas arbores radicitus evelli, &quidem brevissimo tempore, dummodo reciprocationis momenta exacte observentur.