Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 88
Unproofread scanNot analysed yet
Actenus exposuimus praecipuos &quodammoIdo universales Oceani motus, ostendimusque illos ab uno suscitari Sole, pigraque &immota fore multum in Austrum aut Septentrionem remota aequora, nisi ab eodem motu adficiantur. Non vero putandum aquam quantumvis fluidam adeo esse velocem ut è media Zona tam brevi spatio &tam paucis horis ad nos adcurrat, sed cum Oceanus sit continuus &maria se mutuo contingant, solus est motus qui propagatur. Virtus illa per contactum quaquaversum sese explicat. Litora itaque quantumvis remota, dummodo magni alicujus Oceani accessum absque impedimento &obstaculo excipiant, eodem fere tempore pleraque exaestuant. Hoc ut facilius intelligatur, metiamur aestus ad cursum Lunae, non quod hoc sidere commoveantur maria, ut jam diximus, sed consuetudinis gratia, &quod Oceanus quoad diurnam retardationem motus habeat motibus Lunae analogos. Luna igitur tribus plus minus horis progressa ultra Meridianum, &constituta in Austrozephyro, aestus est in litoribus Galliae, Lusitaniae, &in tota ea Africae ora quae à freto Herculeo usque ad promuntorium Bonae Spei extenditur.