Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 89
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero in quibusdam locis serius accedat aestus uti ad promuntorium Album, Sierra-Lionam, &in nonnullis Guineae &Congi litoribus, hujus rei causa non est obscura, arenarii quippe cumuli &pulvini uti passim, ita quoque hic retardant adventum Oceani. Contra vero quod in iis Hispaniae litoribus quae à freto Gaditano ad Algarbiam usque excurrunt, aliquanto citius adveniant aestus, statim quippe post meridiem in partibus freto vicinioribus maxime intumescit mare; hujus rei non alia videtur causa quàm quod fluctus, quos exposuimus, è Mediterraneo mari advenientes &lateri Hispanico semper adhęrentes, omnibusque navigantibus conspicui, occursu suo attollant Oceani superficiem, motusque ejus accelerent. Ad ostia itaque Anae una hora citius advenit aestus, in ipso vero freto etiam plus quam duabus. Hora enim post meridiem prima &aliquanto etiam maturius, maxime ibi exundat Oceanus. At vero in aliis fretis &sinubus &fluviorum ostiis, propter crebra terrarum obstacula quae cursum Oceani retardant, longe dispar est ratio. Ad extima &Occidentalissima Galliae promuntoria aestus summus accedit hora circiter tertia. Quanto dein penitius fretum quod Galliam Britanniamque interjacet ingreditur Oceanus, tanto serius accedit. Ad angustias itaque quae Dubrin &Caletum interjacent, duodecim horis tardius sentitur maximus maris ęstus. Ad litora Flandriae, Zelandiae &praecipue ad ostia Mosae iterum dein retardatur, ita ut Roterodami summus aestus fiat hora tertia, horis nempe duodecim serius. Priusquam Amstelodamum accedat idem motus, aliae duodecim horae exspirant. Horis itaque 36 serius eundem aestum sentiunt Amstelodamenses, quam illi Galli &Britanni qui litora Oceano exposita accolunt. In fluminibus major etiamnum retardatio. Ad Garumnae ostia aestus est hora tertia. Idem aestus Burdegalam accedit 12 horis serius. Ad sancti vero Macarii oppidum non nisi 18 horis elapsis pertingit,