Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 90
Unproofread scanNot analysed yet
ita ut ad singulas leucas Germanicas unius pene horae spatio aestus retardetur. Ac tales quidem sunt aestus orae Europeae &Africanae, qui omnes ab eo Oceani motu efficiuntur, qui Soli est contrarius, aut saltem transversus pro situ nempe terrarum &litorum. Cum vero Americae latus Occiduum eandem situs habeat rationem, atque praedicta Europae Africaeque litora, eadem etiam illic est aestuum conditio. Luna itaque in Austrozephyro constituta, maximus deprehenditur aestus ad Chilensia &Peruviana litora.