Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 93
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXI. Ventum esse aëris motum, &ostenditur aërem iisdem quibus aqua legibus moveri. Reditur vulgo vento nihil incertius aut instabiClius reperiri. Et sane si quis pervolvat ea quae innumeri de ventorum natura &qualitate scripserunt, utique non est ut aliter judicemus. Adeo enim jejuna &frivola sunt quae passim de hoc argumento leguntur, ut si quis disciplinae avidus se ad Philosophorum conferat libros, is multo quam antea fiat indoctior. Quis sine risu audiat eos affirmantes, ventos Orientales esse siccos, Occidentales vero humidos, item Boream esse ventum sublimem, Austrum vero humilem? An non hoc est inconsulta natura &clausis oculis in cubiculo philosophari? Sed missis iis quae alii scripsere, videamus ecquid certius ipsi tradere possimus. Cum itaque aër sit venti subjectum, ab hoc incipiamus. Fabellam de quatuor elementis cum multis aliis merito explodimus, &credimus aërem esse aquàm seu humorem dilatatum, ad legem aequilibrii quaquaversum se extendentem.