Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 94
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis vero hic etiam è lacubus, fluminibus, nivibus &aliunde gignatur, praecipuus tamen aëris fons sunt maria, &quidem tanto magis, quanto magis Soli subjecta sunt. In terris igitur vel nimium siccis, uti media Libya, vel nimium à Sole remotis, uti uterque Septentrio, vel rarus aër vel potius nullus, nisi adventitius. Solem porro excoquendo &dilatando humorem, motus inducere diversos, &hoc quoque planum est. Isti vero aëris motus si leniores fuerint, aurae; si violentiores, venti; si concitati admodum, turbinis aut procellae nomine censeri, &hoc quoque plerique nisi fallor admittunt. Cum vero omnis aëris motus ventum efficiat, frustra simus si quo pacto aër moveri possit exponere velimus. Licet mille aliquis modos enumeret conficiendi ventum, nihilo magis sciet unde veniant, qua eant, &qua lege fluant venti illi generales qui statis locis &temporibus maria commovent, terras inun dant, &genitalem nobis advehunt spiritum, sine quo ne vita quidem constare potest.