Latin
iv
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum iv
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem à nobis hac in parte praestitum sit id quorumvis libentius quam nostro committimus judicio; neque enim adeo mihi mea blandiuntur, ut non subinde mecum reputem, nusquam nos magis falli quam circa res proprias. Sed vero quocunque demum loco habenda sit haec nostra opella non tamen cunctamur eam Vobis, ILLUSTRISSIMI DOMINI, offerre, non tantum quod ita exigat officii &obsequii mei ratio, verum etiam quod de eo tractet argumento, quod nullos mortales aeque ac vestrum attinet populum.